- OXYBLATTA
- OXYBLATTApurpura intensioris ac vividioris Iuminis, quae Comico ὀξεῖα φοινικὶς; apud Suidam in βάμμα, πορφύραι διάφοροι καὶ ὀξύταται, purpurae excellentes et vividissimae, Car. du Fresne Glossar. Latini excitatum. i. e. clarum et acutum vocant colorem, quem Graeci ὀξὺν dicunt, adstricto oppositum; qui simul tamen in eodem esse possunt, sed diversô respectu. Sic enim Tyria purpura nigrior et adstrictior adspicientibus apparet suspicientibus vero excitatissimum lumen et nit orem adfulgebat. At 4xcitatus et dilutus, ut nec adstrictus ac dilutus, simulesse nequeunt, nec in uno morari. Adeoque excitatus et pressus color, licet inter se diversi, ex aequo tamen ubique diluto contrarii sunt. Excitatus et acutus color in cocco; pressus et adstrictus in purpura, nigrantis rosae, ut Plinius ait, colore sublucens. Tyria purpura utrumque habebat, acumen lumenque cocci et nigritiam saturitatemque purpurae nigrae, neutrum habebant dilutiora, ut conchylium. Porro quod Graecis ὀξὺ, illud item λαμπρὸν, Latinis clarum est: und clarae purkpurae in Via Porobi. In recentioribus Graecorum Constitut. ὀξεῖα μετάξη, ut τὸν χρυσόβουλλον διὰ μετάξης ὀξείας ἀπῃώρητο: ubi ὀξεῖα metaxa est coccinea. Et quidem antiqui pressiores et fusciores purpuras magis probabant; at recentioribus clarae et excitatiores magis placuêre. Nec hoc omittendum, Latinos pressum et saturum etiam de clarissimic et excitatissimis cooribus usurpâsse, intensissimum quemque in sua specie colorem, et qui diluto pallidoque maxime contrarius esset, ita vocantes: atque omnino, quidquid largissimô atque abundantissimô colore et lumine pictum tinctumque esset, hôc nominedonantes. Sic Graecis κατακορὲς. Sextus Empiricus Pyrrhon. Hypotyp. l. 1. Καὶ τὸ αὐτὸ χρῶμα τοῖς μὲν πρεσβυτέροις ἀ μυδρὸν φάινεται, τοῖς δὲ ἀκμάζουσι κατακορὲς, etc. Vide Salmas. ad Tertull. de Pallio c. 3. et ad Solin. p. 199. 278. et 344.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.